Actus Apostolorum*

Caput 2: 33

dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
(* Traductions européennes)

Glose

Promissione Spiritus sancti accepta.Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Joel dicit:Effundam,etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio.Effudit hunc,etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Joel posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in coelo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et caetera quae propheta describit, quasi verus Deus, explet.